

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 1: Versus 49
Rabbi, tu es Filius Dei.Quia cognovit Nathanael Christum absentem vidisse quae ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Israel, id est Christum in quo probatur esse Israelita, ut dicitur, id est videns Deum.